- VULTIACUM
- VULTIACUMvilla olim Autharii Optimatis, cuius duos filios infantulos Adonem et Dadonem, a matre sibi oblatos Columbanus ibidem suâ benedictione prosecutus est. An hodie Eussi, vicus ad Matronam non longe ab urbe Meldis, ubi Autharius praedictus, hodieque colitur, sicut in Monasterio Resbacensi, quod filius eius Audoenus dado condidit. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.